utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620642

Charter 05620642
Charter Number: 05620642
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Gilberti Rufi de Scitebroc dat nobis totum pratum suum quod habuit in Scupeholm [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo filius Gileberti Rufi de Scitebrok salutem Noverit universitas vestra me pro amore Dei et pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al totum pratum quod habui in pratis de Scupholm quod pratum iacet in proximo iuxta pratum prefati conventus de Al in parte del north et abuttat super pratum eiusdem conventus in capite occidentali tenendum et habendum bene et in pace libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis et ut faciant inde quodcumque eis melius placuerit Et ego Hugo prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui prenominatum pratum cum pertinentiis erga omnes homines et defendemus de omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus sicut puram et specialem elemosinam nostram inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter