utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620644

Charter
Charter Number: 05620644
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas Malcuvenant dat nobis totum pratum quod tenuit de Gilberto Thub in prato de Scupeholm cum corpore suo [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thomas Malcuvenant de Calethorp salutem Sciatis me dedisse cum corpore meo et dimisisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al totum pratum quod tenui de Gilberto Thub in prato de Scupeholm quod iacet in aquilonali parte prati de Scupeholm inter pratum Thome filii Thome de Luda et pratum Asceri filii Ernisii in perpetuam elemosinam pro salute anime mee reddendo inde annuatim predicto Gileberto Thub et heredibus suis quatuor denarios ad festum sancti Martini pro omni seculari servitio et consuetudine Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictum pratum et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter