utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620645

Charter
Charter Number: 05620645
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Quitclaim
Date: 1271 - 1272
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Roberti Neucume de Mannebi et Walterus Hoppscort de Germethorp et Willelmus filius Hacun de Tedertorp salutem Noverit universitas vestra nos remisisse quietum clamasse et presenti carta pro nobis et heredibus nostris in puram et perpetuam elemosinam confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham totum ius et clameum quod habuimus vel habere potuimus in unam pasturam in pratis de Cuningesholm cum pertinentiis iacentem iuxta Nunhet prope Heudyk habentem duodecim perticatas in latitudine et extendit se in longitudine versus aquilonem super Fendik et versus austrum super Riscroftdyk quam quidem pasturam Robertus filius Gileberti de Cuningesholm dedit prefatis priori et conventui cum corpore suo tenendam et habendam de nobis et heredibus [nostris] memoratis priori et conventui et eorundem successoribus vel quibus dare seu assignare voluerit dictam pasturam in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam tam a sectis curiarum omnium quam ab omnibus aliis rebus et demandis que de aliquo tenemento accidere poterunt vel exigi inperpetuum Nos vero predicti Robertus Walterus et Willelmus et heredes nostri post nos predictam pasturam cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et aisiamentis sepedictis priori et conventui et eorundem assignatis warantizabimus contra omnes defendemus et de omnibus acquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus apud Lincoln die sancti Mathie apostoli anno domini mcclxx primo Hiis testibus Iohanne de Cormal Roberto Malcuwerneunt de Calthorp Roberto de Schadewrd Ioseo de Raydeby Herberto Galle clerico Philippo le Deboner Gileberto le Muer Iohanne Cost Ricardo filio Herberti de Alvingham Hugone de Yeredburg
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter