utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620647

Charter
Charter Number: 05620647
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hamelinus de Ierdburc decanus dat nobis totam terram quam Azo nepos suus tenuit in territorio de Germet [C]unctis Cristi innotescat quod ego Hamelinus de Iertheburc decanus dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum totam terram in territorio de Germethorp quam Azo nepos meus tenuit de me hereditarie pro servitio vj denariorum annuatim in hiis locis scilicet duos selliones del sut parte gaterum inter terram Rogeri Broclaus et terram de Elkintun occurrentes prato Arnaldi cognati mei et tres selliones extendentes de eodem gaterum usque ad Sanvat in longitudinem et in latitudinem inter terram que fuit Tobye et terram de Elkintun Et preter hec do et confirmo eisdem sanctimonialibus sabularium quod idem Azo tenuit de me adiacens et extendens ex australi parte salinarum Thetelli filii Ulchelli Et preterea dedi eis totam terram in longitudine et in latitudine ad feudum meum pertinentem que iacet inter Hafedic et salinam quam predicta ecclesia de dono meo in elemosinam possidet Hanc donationem assensu et consensu heredum meorum feci eis in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio inperpetuum possidendam pro anima Osberti filii mei cuius corpus in cimiterio earum requiescit Hec omnia ego Hamelinus et heredes mei post me warantizabimus prenominatis sanctimonialibus erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter