utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620649

Charter
Charter Number: 05620649
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1148 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Ham dat nobis totam terram quam Azo tenuit et dat nobis unum sabularium quod idem Azo tenuit [N]otum sit universis Cristi fidelibus quod ego Hamelinus de Ierdburhg decanus dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate virgini Marie et conventui de Al consilio et assensu Ricardi fratris mei et Hamelini et aliorum amicorum meorum totam [terram] in territorio de Germethorp quam Azo nepos meus tenuit de me pro servitio vj denariorum in hiis locis duos scilicet selliones del sut part gaterum inter [terram] Rogeri Broclaus et terram de Alkinton contra pratum Arnaldi cognati mei et tres selliones que se extendunt de eodem gaterum usque ad Sandwat in longitudine et in latitudine inter terram que fuit Tobye et terram de Alkinton Do etiam eidem conventui et confirmo sabularium quod prenominatus Azo tenuit de me quod adiacet et extenditur ex australi parte Ketelli et Ulkelli et totam terram meam in longitudine xv perticatis Hanc vero donationem et confirmationem feci prescripto conventui intuitu divini amoris in puram elemosinam et perpetuam pro anima Osberti filii mei cuius corpus in cimiterio eorum requiescit Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter