utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620652

Charter
Charter Number: 05620652
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem H dat nobis partem suam de crofto quod Willelmus filius Ketelli tenuit in Germethorp [O]mnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Hamelinus de Covenham decanus salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et monialibus ecclesie sancte Marie de Al in territorio de Germethorp partem meam de crofto quod Willelmus filius Ketelli tenuit scilicet totum quod in eodem crofto habui et quod ad [me] pertinuit in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam et liberam ab omni terreno servitio et consuetudine et exactione pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum Et ego et heredes mei predictam partem de prenominato crofto scilicet quicquid ad me pertinuit eisdem monialibus warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus et contra omnes Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter