utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620653

Charter
Charter Number: 05620653
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Briennus filius Hamelini confirmat nobis omnia que pater suus Ham nobis contulit in vita sua [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Brienus filius Hamelini decani salutem Quoniam bonorum filiorum et heredum esse solet predecessorum dona rationabilia et maxime intuitu pietatis religioni collata rata et grata habere hac carta universitati vestre dignum duxi exprimere me intuitu divini amoris et consilio et assensu uxoris mee Custancie et heredum meorum et amicorum confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Al omnia que pater meus Hamelinus decanus eidem conventui contulit in vita sua et cartis suis confirmavit ex quibus his propriis nominibus volo demonstrare videlicet in Alvigh toftum Biliald et toftum Walteri Pa et terram quam Osbertus filius Osgoti tenuit cum quodam tofto quod fuit Osberti Hat et cum quodam prato adiacente virgultui monialium ex australi parte cum omnibus aliis toftis et croftis predicto conventui de feudo meo collatis In Germethorp vero mansuram quandam que fuit Angeri filii Stan ex occidentali parte del Grip eiusdem ville et unam salinam cum sabulario et ceteris pertinentiis quam Angerus de Ludena tenuit et totam terram in longitudine et latitudine ad feudum meum pertinentem que iacet inter hafdic et salinam quam prenominatus conventus in elemosinam possidet et totam terram quam Azo tenuit pro servitio vj denariorum videlicet duos selliones del sut part de gaterum inter terram Rogeri Broclaus et terram de Alchigt occurrentes prato Arnaldi et tres selliones extendentes de eodem gaterum usque ad Sandwat in longitudine et latitudine inter terram que fuit Tobye et terram de Alchigt et sabularium quod idem Azo tenuit adiacens et extendens ex australi parte salinarum Ketelli et Ulfkelli etiam xiiij acras prati in orientali de Waterlesdale Preterea totum toftum cum pertinentiis quod fuit Maysand del sut part ecclesie de Germethorp et toftum quod fuit Angeri filii Aldeburc et toftum quod fuit Ulfkelli Fesewald ex orientali parte ecclesie prenominate cum antiquo exitu inter cimiterium et toftum quod fuit Ulfkelli Feisewald nort et sut et croftum quod fuit Broclaus propinquius ex occidentali parte ecclesie cum toto augmento quod pater meus de Baldrico adquisivit et in Neucroft iiij acras prati propinquiores de Sandwat Confirmo etiam iam sepe prefato conventui commune iter per totum feudum meum ad utilitatem et opportunitatem illorum sine inpedimento mei et meorum Hec omnia ego Brienus et heredes mei warantizabimus erga omnes homines de omnibus conventui de Al fide mea interposita mei et uxoris mee Custancie et tacto sancto altari beate Marie ut hec rata et intemerata maneant inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter