utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620654

Charter 05620654
Charter Number: 05620654
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1190 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Briennus dat nobis cum auctoritate H viri venerabilis episcopi Lincoln ecclesiam sancti Clementis in Germethorp cum pertinentiis [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Brienus de Iertheburth filius Hamelini decani salutem Quoniam ratione et consuetudine perspicuum est conventus religioni habitu et professione mancipatos animabus lucrandis et custodiendis diligentores existere et ornatu honestatique ecclesiarum vigilantiorem curam inparendere quam quedam private secularesque persone universitati vestre dignum duxi exprimere et hac carturali confirmatione notificare me intuitu divini amoris assensu et consilio avunculi mei Hamelini decani salvo personatu suo in vita eius accedente etiam assensu uxoris mee Custancie et heredum meorum cum auctoritate H viri venerabili episcopi Lincol dedisse et hanc donationem presenti carta confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Al ecclesiam sancti Clementis in Germethorp cum omnibus pertinentiis ex iure meo et heredum meorum provenientibus in puram et perpetuam elemosinam ad sustentationem eiusdem conventus et susceptionem pauperum Cristi ab eodem conventu humanitatis officio receptorum pro salute anime mee et patris mei et matris mee et uxoris mee prenominate et omnium parentum meorum Ego vero et heredes mei warantizabimus hanc donationem sicut liberam et puram elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter