utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620658

Charter
Charter Number: 05620658
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat nobis unum toftum cum novem sellionibus et vij acris terre arabilis et ij acris prati [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus filius Hamelini de Iertheburc dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in villa de Germethorp qui vocatur Ludeholm quem Osbertus quondam de me tenuit et quatuor selliones terre arabilis in Toftes iacentes inter terram Roberti filii Thoraldi et terram Toraldi Keling et duos selliones que vocantur Harestackes ex australi parte terre Roberti filii Thoraldi iuxta fossatum et unum curvum sellionem ex australi parte terre predicti Roberti et duos selliones inter terram eiusdem Roberti et Greshoudic et duas acras prati una percata unius in Cudeiles et vij acras terre arabilis in crofto qui fuit Willelmi filii Ketelli ex occidentali parte terre Roberti persone de Covenham cum omnibus pertinentiis suis infra villam ipsam et extra Et ego Brianus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus omnes predictas terras cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter