utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620659

Charter
Charter Number: 05620659
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat nobis totam terram quam Hugo Keling quondam tenuit in Germetorp et preterea dat et quieteclamat nobis redditum ij solidorum [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus de Ierburc filius Hamelini consilio et assensu Constancie uxoris mee et heredum meorum concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Hugo Keling quondam tenuit in Germethorp cum omnibus pertinentiis et aisiamentis suis infra villam ipsam et extra scilicet unum toftum cum domo qui iacet inter toftum Thoraldi Keling et la Guter et tres selliones in illo loco qui vocatur Wange inter terram Willelmi filii Radulfi et terram Thoraldi Keling et extendit se in longitudine a via que vadit iuxta toftum Thoraldi Kel versus le hauedic usque ad aliam viam que vadit iuxta toftum Iohannis filii Siwardi versus le hauedic et tres selliones in eadem Wange inter terram Willelmi predicti et Calvecroft et extendit se in longitudine a predicta via usque ad aliam predictam viam et unum sellionem apud Wlfhau inter terram Mariote Hoppescort et Sandwad et extendit se in longitudine a prato meo in Grene usque ad terram Alicie uxoris Arnaldi et duas acras terre inter pratum monialium de Al et pratum Henrici de Auckint et extendit se in longitudine a terra predicte Alicie usque ad Gudfridegrene et unam acram prati in Hagedaile inter pratum predicti Willelmi et pratum Alani filii Briani et extendit se in longitudine a prato Hugonis filii Radulfi usque ad Sandwat et dimidiam acram prati in Goldingcroft inter terram monialium de Ormesby ex utraque parte et unum sellionem propinquiorem de Suinesdic ex sut parte qui extendit se in longitudine a terra Ade filii Iordani usque ad terram Thoraldi Kel et capud del est propinquioris sellionis ex sut parte del Sic usque ad terram Thoraldi Kel Preterea dedi et quietum clamavi et hac carta confirmavi predicto conventui de Al redditum duorum solidorum quem Hamelinus filius Ricardi cognatus meus pro predicta terra solebat mihi annuatim reddere nichil mihi vel heredibus meis retento Et ego Brianus de Ierdburc et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus omnia predicta prenominato conventui cum omnibus suis erga omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter