utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620660

Charter Number: 05620660
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat nobis totum toftum cum crofto quod fuit Roberti Ka in Germethorp [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus filius Hamelini de Ierburc dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum toftum cum crofto quod fuit Roberti Ka in Germethorp scilicet croftum quod iacet inter terram predicti conventus et terram quam Arnaldus Bild tenuit quod se extendit a magna via usque ad wang Thoraldi Keling et unam acram prati in Houedailes iacentem inter terram Willelmi Haunseli ex orientali parte et terram Alani filii Briani ex occidentali parte et unum capud abuttat super terram predicti Briani versus aquilonem et aliud capud super terram Hamelini filii Ricardi versus meridiem et super terram Willelmi filii Seldwar cum omnibus pertinentiis suis infra villam ipsam et extra sicut aliqua elemosina melius vel liberius potest conferri Et ego Brianus prenominatus et heredes mei warantizabimus hec omnia prenominata predicto conventui cum pertinentiis contra omnes homines de omnibus rebus et exactionibus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter