utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620661

Charter
Charter Number: 05620661
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat nobis tres acras prati [et dimidiam] in pratis de G et unum parvum pratum latitudine xx pedum in pratis de Al [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus de Ierburc filius Hamelini dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres acras prati et dimidiam cum pertinentiis in pratis de Germethorp que iacent inter pratum Roberti persone de Covenham et pratum Roberti in arboribus de Ierburc in loco qui vocatur Mildrouyedales et abuttant super gaterum versus austrum et super Houdayles Ricardi de Haley versus aquilonem et unum parvum pratum latitudine viginti pedum in pratis de Al in loco qui vocatur Holm et iacet inter pratum monachorum de Parco et pratum Cost de Al et extendit de Holm versus orientem usque ad Ha et ad Clote unam percatam prati inter pratum monachorum de Parco et pratum Cost de Al Ego vero predictus Brianus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus tres predictas acras prati et dimidiam et alias particulas prati supradictas cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter