utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620664

Charter Number: 05620664
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus confirmat nobis illas duas selliones quas Cost et Iohannes frater eius nobis dederunt [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Brianus de Iertheburc et Iohannes filius eius et heres salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam illas duas selliones in campis de Germethorp quas Cost de Germethorp et Iohannes frater eius dederunt prefato conventui et cartis suis in elemosinam confirmaverunt que selliones iacent in Sutheging inter terram Thoraldi filii Sewardi et terram que fuit Ricardi filii Baldrici et abuttant super Sandwat in austro et super Cunigesgate in aquilone cum omnibus pertinentiis suis tenendas et habendas libere et quiete sine omni seculari consuetudine et exactione et servitio ita quod illam elemosinam non poterimus innamiare pro defectu servitii vel alicuius alius rei Et ego Brianus et Iohannes et heredes nostri warantizabimus predicto conventui hanc confirmationem nostram erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter