utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620665

Charter
Charter Number: 05620665
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Brianus dat nobis unum toftum in Germethorp quem Scheldeware tenuit cum terra arabilis et cum prato et cum aliis pertinentiis que nominantur in scripto [S]ciant presentes et futuri quod ego Brianus de Iertheburc filius Hamelini consilio et assensu Constancie uxoris mee et heredum meorum concessi dedi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in villa de Germethorp cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis infra villam ipsam et extra quem Scheldware de me tenuit et iacet inter toftum Thoraldi Keling et viam regiam et totam terram que iacet inter terram Thoraldi Keling et terram Hamelini quam ipsa Scheldware tenuit et totam illam terram que iacet inter terram Hugonis aucupis et terram predicti Hamelini et unam acram terre arabilis in territorio eiusdem dicte ville ex occidentali parte que iacet inter terram Hugonis aucupis et terram predicti Hamelini et tres perticatas terre arabilis in Litelcroft que iacent inter terram Alani filii Radulfi et terram Roberti filii Roberti et unam acram terre apud Wlfhau et dimidiam que iacet inter terram Henrici de Elkint et terram conventus de Alvingh et unam acram prati super Legrene que iacet inter pratum Henrici de Elkint et terram Alicie vidue et unam acram prati que iacet super Hagthedaile inter Elkintun Rig et pratum Hamelini filii Ricardi Et ego Brianus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus omnia predicta hec predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter