utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620667

Charter
Charter Number: 05620667
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1148 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hamelinus decanus dat nobis unam salinam et terram quam Osbertus filius Angoti nobis dedit in campis de Al cum quodam tofto et cum quodam prato in Boyfen [N]oscant tam futuri quam presentes quod ego Hamelinus decanus concessi et dedi sanctimonialibus de Al unam salinam in campis de Germethorp que fuit Angeri filii Aschilli cum omnibus que ad illam pertinent et terram quam Osbertus filius Ausgoti eisdem sanctimonialibus dedit in campis de Al cum quodam tofto quod fuit Osberti Hat et cum quodam prato adiacente virgultui earum in Boyfen ex australi parte Hanc concessionem et donationem feci eis liberam et quietam ab omni servitio inperpetuam elemosinam possidendam Hec omnia dedi prefatis sanctimonialibus in escambiis pro terra arabili quam eis dederam et cirograffo meo confirmavi cum filiabus meis in territorio de Iertheburc Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter