utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620670

Charter 05620670
Charter Number: 05620670
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dominus Gilbertus de Cunigesholm dat nobis quandam salinam cum holmo et sablinario [C]unctis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris dominus Gilbertus de Cuningesholm miles salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro animabus patris mei et matris mee quandam salinam cum holmo et sablinario et omnibus pertinentiis suis in Germethorp iacentem inter terram Roberti Palmerii ex north parte et cursum aque Luthena ex suth parte et buttat versus orientem super Luthena et versus occidentem super sablinarium dicti conventus tenendam et habendam de me et heredibus meis dicto conventui in perpetuum plenarie et integre libere et quiete ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego predictus Gilbertus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam salinam cum omnibus pertinentiis suis ut predictum est contra omnes homines et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter