utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620671

Charter
Charter Number: 05620671
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus capellanus filius Hamelini confirmat nobis omnes toftos et croftos in G quos Ham pater suus nobis contulit in vita sua [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus capellanus filius Hamelini senioris dudum decani concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnes toftos et croftos cum omnibus pertinentiis suis in Germethorp quos Hamelinus pater meus decanus eidem conventui contulit in vita sua et cartis suis confirmavit scilicet toftum que fuit Moysand del sut part ecclesie de Germethorp et toftum qui fuit Angeri filii Aldebert et toftum qui fuit Ulfkeli Feisewald et toftum qui fuit Broclaus et croftum qui fuit Rogeri Broclaus cum toto augmento quod pater meus de Baldrico adquisivit et in Neucroft quatuor acras prati propinquiores de Sandwat Concessi etiam prefato conventui et dedi et hac presenti carta mea confirmavi divini amoris intuitu et pro salute anime mee et patris mei et matris mee et omnium parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam totam partem ecclesie sancti Clementis de Germethorp cum omnibus pertinentiis suis que ad me pertinet vel pertinere possit cum donatione predicte ecclesie quam dominus Brianus frater meus eidem conventui caritative contulit et carta sua confirmavit Et ego predictus Robertus predictam ecclesiam cum pertinentiis quantum ad me de iure spectat predicto conventui contra omnes homines warantizabo simul cum omnibus supradictis toftis et croftis cum pertinentiis et quatuor acras prati sicut carte predicti Hamelini patris mei et domini Briani fratris mei eidem conventui testantur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter