utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620672

Charter
Charter Number: 05620672
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1241 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Briani confirmat nobis omnia dona patris sui in villa et in territorio de Germethorp et de Ierdeburc et de Al [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Briani de Iertheburc salutem Noverit universitas vestra me concessisse et confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnia dona patris mei Briani in villa et in territoriis de Germethorp et de Iertheburc et de Al cum omnibus pertinentiis et de me et heredibus meis quietum clamasse inperpetuum Preterea quietum clamavi predictis Deo et conventui de me et heredibus meis totum ius quod habui vel habere potui vel aliquo modo habere potero in advocatione ecclesie de Germethorp quam habent de dono patris mei cum pertinentiis Item tactis sacrosanctis iuravi coram priore de Al et cellerario et subcellerario et Roberto canonico et Waltero vicario de Cok et de Al et domino Waltero de Oxecumbe et Iohanne de Cok et Willelmo Le Muer et aliis bonis viris et fide dignis quod quotienscumque necessitatem habent prior et conventus et procuratores domus ad eorum summonitionem et voluntatem utrique per Angliam eorum sumptibus cum eis ibo et cum eis contra omnes eis nocumentum impetrantes fideliter stabo ad eorum defensionem et tuitionem et renuntiam omnimodis litteris impetratis vel impetrandis que eis nocere possunt Et ad predictorum fortiorem observantiam atque maiorem securitatem subieci me iurisdictionem archidiaconi Linc qui pro tempore fuerit et officialium eius sine cause cognitione omni cavillationi et apellationi et omnis iuris remedio renuntians concedens predictis archidiacono et officiali eius ut ipsi per excomunicationem et asperam et publicam penam corporalem sicut melius et salubrius viderint expedire confusioni corporis mei et salute anime mee si aliqua demonstrantia in aliquo predictorum infidelium vel rebellium reportiis fuero Et insuper omni beneficio et solatio mihi et meis a predictis priore et conventu caritative concesso sine aliqua reclamatione caream inperpetuum Et ut omnia predicta inconcussa permaneant sigilli mei impressione presens scriptum corroboravi testes invoco priorem et supra in hoc scripto nominatos coram quibus feci iuramentum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter