utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620674

Charter
Charter Number: 05620674
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis viam que iacet ex nort parte de Brienparc [C]unctis Cristi fidelibus [presentibus] et futuris Iohannes filius Briani de Iertheburc salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al viam que iacet ex nort parte de Brienparc inter eundem parcum et culturam predicti conventus ad fossatum eiusdem parci emendandum et quantum eis placuerit vel quandocumque voluerint elargiendum vel fossandum absque omni contradictione vel reclamatio mei vel heredum meorum post me inperpetuum Preterea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamavi in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui vel aliquando habere potero in ecclesia sancti Clementis de Germethorp cum omnibus pertinentiis suis Et ego Iohannes et heredes mei predictam viam et prefatam quietam clamationem prefate ecclesie predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter