utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620675

Charter
Charter Number: 05620675
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Galfridi quieteclamat nobis totum ius quod habuit in advocatione ecclesie de Germethorp et in omnibus terris pratis pasturis et donis que habemus de dono vel feodo Ham decani [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Galfridi filii Hamelini decani de Iertheburc salutem in domino Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta mea confirmasse et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo aliquando habere potui vel potero in advocatione ecclesie de Germethorp vel aliter ipsius particule cum suis pertinentiis Et in omnibus terris pratis pasturis viis semitis et in omnibus aliis rebus et donis que predictus conventus habet de dono vel feodo predicti Hamelini decani et Briani filii sui et omnium successorum et heredum eorum in Iertheburc et in Al et in Germethorp et in omnibus locis que predictus conventus tenet in propria manu sua et quicquid eorum homines et tenentes de eis tenent de predictis donis et feodis ubicumque fuerint cum omnibus suis pertinentiis excepta terra quam Robertus de Waltham tenet in Germethorp Et ego predictus Iohannes et heredes mei omnia predicta cum omnibus suis pertinentiis predicto conventus in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga omnes homines adquietabimus inperpetuum Et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter