utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620677

Charter
Charter Number: 05620677
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus filius Briani confirmat nobis omnes terras prata et pascua cum omnibus pertinentiis que habemus ex dono Briani patris sui in territorio de Ierburc et de G et de Al [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Gilbertus filius Briani de Ierburc salutem Noveritis me in legia potestate mea pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnes terras prata et pascua cum viis et semitis et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra que habent ex dono Briani patris mei in territorio de Ierburc de Germethorp et de Al Ego vero predictus Gilbertus et heredes mei omnes predictas terras cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui erga omnes homines warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus inperpetuum Et in huius rei securitatem presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter