utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620681

Charter
Charter Number: 05620681
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1217 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H Dei gratia Linc episcopus ad presentationem nostram admittit Radulfum clericum ad ecclesiam de G [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem dilectarum in Cristo filiarum priorisse et monialium de Al patronarum ecclesie de Germethorp dilectum in Cristo filium Radulfum de Warravill clericum dispensante cum eo venerabili patre domino Guala tunc legato ut illud beneficium simul cum aliis curam animarum annexam habentibus que prius habuit possit obtinere ad eandem ecclesiam admisisse et ipsum in ea canonice personam instituisse salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter