utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620685

Charter
Charter Number: 05620685
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gikel de Ierdburc dat nobis totam tenuram quam Tobyas clericus de Grimesby tenuit in Germethorp [S]ciant universi Cristi fideles quod ego Gikel de Ierburc dedi et concessi et hac mea carta confirmavi sanctimonialibus que Deo serviunt in ecclesia beate virginis Marie de Al totam tenuram quam Tobyas clericus de Grimesby et fratres eius de me tenuerunt in Germethorp et in territorio de Germethorp et predictis sanctimonialibus cum filia ipsius Tobie dederunt Hanc vero tenuram dedi eis liberam et quietam in puram elemosinam ab omni exactione et seculari servitio cum una filiarum mearum quam sanctimoniales prenominate in consortium suum ad monacham faciendam susceperunt Ego autem et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hanc nostram donationem inperpetuum erga regem et dominos et omnes homines sicut specialem elemosinam nostram Et si forte aliquo casu contingat quod eis hanc prefatam tenuram warantizare non valeamus tunc dabimus eis ad gratum earum alias tamen de propria terra nostra unde singulis annis iiij solidos et viij denarios valeant accipere sine omni molestia et fatigatione et illam terram super testimonio sigilli nostri corroboravimus Hec vero omnia ego Gikel et Robertus filius meus dedimus in elemosinam et warantizare affidavimus coram hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter