utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620686

Charter
Charter Number: 05620686
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gikel dat nobis eandem tenuram predictam et confirmat quicquid Tobyas dedit nobis cum filia ipsius [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Gikel de Ierburc salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Al totam tenuram quam Tobyas clericus tenuit de me in Germethorp et in territorio eiusdem ville et quicquid predictus Tobyas dedit eisdem sanctimonialibus cum filia ipsius Hanc vero tenuram concessi eis et confirmavi assensu et consensu Roberti heredis mei et aliorum heredum meorum liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio in puram et perpetuam elemosinam cum una filiarum mearum quam sanctimoniales prenominate in consortium suum ad monacham faciendam susceperunt Preterea dedi et hac carta mea confirmavi eidem ecclesie assensu Roberti heredis mei et ceterorum heredum meorum duos selliones ex orientali parte ville de Ierburc qui se extendunt in longum de meta territorii de Al ex orientali parte iuxta sellionem Thome filii Roberti clerici ultra Cunigesgate usque ad illum locum qui dicitur Tofte et tres buttes qui iacent contra tres selliones predictarum sanctimonialium ad Hingelbertewell quando predictus conventus suscepit aliam filiam meam in sanctimonialem Hec omnia dedi et concessi et confirmavi predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni exactione et seculari servitio pro mea meorumque salute Ego autem et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hanc nostram donationem et confirmationem inperpetuum erga regem et dominos et omnes homines sicut specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter