utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620688

Charter Number: 05620688
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes confirmat nobis illum toftum cum crofto et illum sellionem terre que Mariota Hoppescort nobis dedit in G [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Gikelli de Iereburc concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam illum toftum cum crofto in villa de Germethorp et illum sellionem terre in territorio eiusdem ville que Mariota Hopescort eidem conventui dedit et carta sua confirmavit habendum ita libere et quiete et pacifice per omnia sicut carta predicte Mariote predicto conventui testatur Et ego predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum toftum cum crofto et totum predictum sellionem terre cum omnibus suis pertinentiis predicto conventui erga omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter