utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620689

Charter Number: 05620689
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis quinque acras prati et dimidiam in pratis de Germethorp [C]unctis innotescat Cristi fidelibus quod ego Iohannes filius Gikelli de Ierburc dedi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quinque acras prati et dimidiam in pratis de Germethorp iacentes in Waterlausdayle proximas prato predicti conventus de Al ex orientali parte quarum longitudo se extendit de Sandwat apud aquilonem quantum prata de Waterlausdayle se extendunt Et ego Iohannes et heredes mei post me warantizabimus predictum pratum prenominato conventui contra omnes homines et adquietabimus versus dominum regem et comitem et omnes homines de omni terreno servitio et seculari exactione sicut puram et specialem et perpetuam elemosinam nostram Concessi etiam predicto conventui de Al et hac mea presenti carta confirmavi in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum quod communicent libere et quiete absque omni disturbatione de me seu de meis hominibus in viis et semitis ville de Germethorp et in territorio eiusdem ville de Germethorp et de Iertheburc Concessi etiam eidem conventui de Al ut transeant cum quadrigis suis oneratis et deoneratis per warectas et frethes feudi mei ex utraque parte ville de Iertheburc cum opus habuerint libere et quiete sine omni disturbatione de me seu de meis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter