utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620690

Charter
Charter Number: 05620690
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis unam acram et dimidiam et perticatam in Littelcroft et in Brunelcroft iiij acras et una viam et ex aquiloni parte fossati unam acram et dimidiam et iij acras prati et v perticatas marisci et confirmat quicquid habemus de dono Roberti Maucelot et preterea dat nobis redditum ij solidorum et oboli [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Gikelli de Ierburc concessi et dedi et hac carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis et aisiamentis infra villam de Germethorp et extra unam acram et dimidiam et perticatam in Litelcroft iacentes inter terram Roberti Maucelot et terram Radulfi filii Cost et abuttat versus orientem super Mikelcroft et versus occidentem super viam ecclesie et in Brunelcroft quatuor acras iacentes inter terram Roberti Maucelot et terram conventus de Al et abuttant versus meridiem super Sandwat et versus aquilonem super Mikelcroft et unam viam inter Mikelcroft et terram conventus de Al et ex aquilonali parte fossati unam acram et dimidiam idem iacentem inter terram conventus de Wattun et terram Roberti Maucelot et abuttat versus orientem super terram Iohannis filii Hanc et versus occidentem super terram de Kalestorp et in Hagthedaile duas acras prati iacentes inter terram de Kirkested et terram Roberti Maucelot et unam acram prati iacentem inter Robertum Maucelot et terram de Wetlau et abuttant versus meridiem super Sandwat et versus aquilonem super viam regiam et in Northmerse quinque perticatas marisci in latitudine iacentes inter terram Roberti Maucelot et terram Radulfi filii Roberti Palmarii et communam per omnia in Suthmerse quantum pertinet ad tenementum quod Thoraldus Maucelot tenet de predicto conventu de feudo meo Preterea confirmavi et quietum clamavi de me et de heredibus meis quicquid predictus conventus habet de dono Roberti Maucelot sicut carta eius testatur et per omnia medietatem totius terre quam Ricardus Maucelot de Germethorp olim tenuit de me usque soli propinquiorem Dedi etiam et confirmavi predicto conventui redditum duorum solidorum et obuli quem Thoraldus Maucelot pro predicta medietate terre solebat mihi annuatim reddere in puram et perpetuam elemosinam nichil mihi vel heredibus meis retento Ego vero Iohannes Gikell de Ierburc et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus omnia predicta predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter