Charter Document - 05620691
Charter Number: 05620691
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Idem Iohannes confirmat nobis illum toftum quem Mariota Hoppescort dedit nobis [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego [Iohannes] filius Gikel de Ierburc concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam illum toftum cum suis pertinentiis in Germethorp qui iacet propinquius ab occidente inter toftum Mariote Hopescort et pratum Willelmi Baius quem toftum eadem Mariota dedit predicto conventui in elemosinam sicut carta eiusdem Mariote Hopscort testatur Hunc autem toftum prefatum cum suis pertinentiis ego Iohannes predictus et heredes mei warantizabimus prefato conventui et defendemus et adquietabimus de omnibus rebus contra omnes homines et calumpnias inperpetuum Hiis testibus