Charter Document - 05620693
Charter Number: 05620693
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Robertus Hoppescort et frater suus Bart fratres Tobye dant nobis totam tenuram quam tenebat Tobyas in G et in maiori Grimesby [S]ciant tam futuri quam presentes quod ego Robertus Hopescort et frater meus Bart fratres Tobye clerici de Grimesby dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et beate virgini Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laycis inperpetuum elemosinam totam terram et tenuram quam tenebat frater noster Tobyas in Germethorp et in maiori Grimesby cum nepte nostra Cicilia filia ipsius Thobye quam prefate sanctimoniales in suum susceperunt consortium ad monacham faciendam Nos vero hanc tenuram cum omnibus pertinentiis suis ita liberam et quietam eis inperpetuum dimisimus sicut ipse frater noster Tobyas illam liberius et securius umquam in vita sua possideat vel tenuerat nullo nobis vel heredibus nostris inde iure retento Et si forte quod absit aliquis eos gravare vel impedire de hac tenura voluerit nos pro amore Dei et salute animarum nostrarum et pro ipsius neptis nostre susceptione totam illam tenuram predictis fratribus per omnia warantizare erga reges et dominos et omnes homines liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio sicut specialem elemosinam nostram fideliter et sine simulatione pepegimus fide nostra interposita in manu Willelmi filii Amfridi de Lekeburne salvis tantummodo servitiis regis et comitis que terre huic pertinent Huius itaque donationis et concessionis testes sunt