utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620694

Charter
Charter Number: 05620694
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus Hoppescort et Rogerus filius suus dant nobis unam acram prati et quatuor acras terre arabilis [S]ciant tam futuri quam presentes quod ego Robertus Hopescort et Rogerus filius meus et heres concessimus et dedimus et hac presenti carta confirmavimus Deo et ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium et fratrum ibi Deo servientium unam acram prati in Neucroft propinquiorem prato ipsorum fratrum et quatuor acras terre arabilis el Heenigge propinquiores terre eorundem fratrum ex occidentali parte Hanc donationem fecimus predictis fratribus liberam et quietam ab omni terreno servitio et consuetudine in puram et perpetuam elemosinam pro amore Dei et salute animarum nostrarum cum fratre meo Radulfo quem susceperunt Etiam erga dominos et omnes homines warantizare sicut specialem elemosinam ego Robertus propria manu in manu Alani de Welleton affidavi et predictum Rogerum filium meum hec totum similiter concedere et warantizare post me fide mea interposita pepegi Huius donationis hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter