utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620695

Charter
Charter Number: 05620695
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Maria Hoppescort confirmat nobis quatuor acras prati quas pater suus nobis dedit [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Maria Hopescort filia Roberti Hopescort assensu et consilio heredum meorum concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate virgini Marie et conventui de Al in perpetuam elemosinam quatuor acras prati in Waterlausdaile iacentes iuxta pratum prenominati conventus illas videlicet quas pater meus prenominatus dedit eidem conventui et carta sua confirmavit liberas et quietas ab omni exactione et seculari servitio exceptis sex denariis mihi et heredibus meis post me annuatim in septimana Pentecost reddendis Ego vero hanc concessionem et confirmationem et heredes mei post me warantizabimus et quicquid pater meus Robertus Hopescorp dedit et dimisit prefato conventui in villa et in territorio de Germethorp erga regem et omnes homines Hanc confirmationem feci domui de Al quando ibi receptus est Andreas filius meus et heres in fratrem et ad vestiendum de eadem domo Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter