utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620699

Charter
Charter Number: 05620699
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Maria dat nobis totam terram quam habuit in Hegeninges et quandam parvulam pasturam et maram et confirmat nobis quicquid Tobyas et Robertus Hopescort et ceteri nobis dederunt in territorio de G [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Maria Hopescort filia et heres Roberti Hoppescort salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam habui in Hegeninges cum omnibus pertinentiis suis integre et plenarie et quandam parvulam pasturam que iacet inter pratum Hamelini decani et croftum Arnaldi et maram que iacet ad fines sellionum domus de Al versus meridiem Preterea concessi et confirmavi predicto conventui quicquid Tobyas de Grimesby dedit eidem conventui cum filia sua in Germethorp et in maiori Grimesby et carta sua confirmavit et quicquid Robertus Hoppescort pater meus dedit predicte domui et confirmavit scilicet quatuor acras terre arabilis in Heenigge propinquiores terre prenominati conventus ex occidentali parte et quatuor acras prati in Waterlausdaile iacentes iuxta pratum prenominati conventus et quicquid Robertus Damisel predicte domui confirmavit in Germethorp et quicquid Emma uxor Tobye dedit prefato conventui in villa de Grimesby Has autem predictas donationes et confirmationes confirmavi sepe dicto conventui ego Maria cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra et cum communi pastura in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione Et ego predicta Maria et heredes mei warantizabimus predictas donationes et confirmationes predicto conventui et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter