utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620700

Charter
Charter Number: 05620700
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Maria dat nobis totam terram quam habuit in Hegeninges et croftum Arnaldi et quandam parvulam pasturam et marram [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Mariota Hoppescort filia et heres Roberti Hoppescort dedi et hac mea carta confirmavi assensu et consilio heredum meorum Deo et beate virgini Marie et conventui de Al quando ibi receptus est filius meus et heres Andreas in fratrem et ad vestiendum de domo totam terram meam quam habui in Hegeninges cum omnibus suis pertinentiis integre et plenarie et quandam parvulam pasturam que iacet inter pratum Hamelini decani et croftum Arnaldi et maram que iacet ad fines sellionum domus de Alvingh versus meridiem ad habenda et tenenda de me et heredibus meis post me in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio et seculari exactione Ego vero et heredes mei defendemus et warantizabimus hanc donationem de omnibus rebus contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter