utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620703

Charter
Charter Number: 05620703
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Mariota Hoppescort dat nobis unum toftum cum crofto et unum sellionem terre in G [S]ciant presentes et futuri quod ego Mariota Hoppescort de Germethorp in libera viduitate mea dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum cum crofto in Germethorp cum libero introitu et exitu et cum omnibus aliis pertinentiis suis scilicet illud toftum cum crofto in quo mansi qui iacet inter croftum Willelmi Igmund et toftum quod fuit Arnaldi Bild et unum sellionem terre cum pertinentiis ab occidentali parte eiusdem ville qui iacet inter terram predicti conventus et terram Willelmi Burre unde unum capud abuttat super Sandwat versus australem et aliud capud extendit super gaterum versus aquilonem Et ego predicta Mariota et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus predictum toftum cum crofto sine aliquo ret[in]emento cum omnibus pertinentiis suis et predictum sellionem terre cum pertinentiis suis predicto conventui erga omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter