utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620704

Charter
Charter Number: 05620704
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo Hoppescort dat nobis duas selliones terre arabilis in territorio de G et duas acras prati super Haydaile in excambium pro ij sellionibus terre et pro prato quod vocatur Brunwal [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo Hoppescort de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam priori et conventui de Al duas selliones terre arabilis in territorio de Germethorp iacentes in Wlfowe inter terram eiusdem conventus ex utraque parte et buttant super pratum conventus de Kirkested versus occidentem et terram eiusdem conventus de Al versus orientem et duas acras prati super Haydaile simul iacentes inter pratum domini Ricardi Alizum et suis participatoribus versus orientem et pratum Alani filii Brian[i] ex parte occidentali et extendunt se in longitudine a prato dicti conventus de Al usque ad gaterum tenendas et habendas eidem priori et conventui cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum excambium pro aliis duabus sellionibus terre arabilis in Wlfowe iacentibus inter terram meam ex west parte et terram Iohannis fratris decani ex est parte et buttant super terram Radulfi Hoppescort versus sut et super pratum conventus de Al versus nort et pro prato quod vocatur Brunwal quod iacet inter pratum meum ex est parte et pratum Iohannis de Waltham ex west parte et buttat versus nort super croftum Radulfi Hoppescort et super terram dicti conventus de Al versus sut Et ego Hugo et heredes mei duas predictas selliones et duas acras prati pro aliis dictis duabus sellionibus et aliis dictis duabus acris prati cum suis pertinentiis a predicto conventu mihi et heredibus meis warantizaturis et defensuris warantizabimus predicto conventui et defendemus et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium nos ex utraque parte scriptis presentibus cyrograffatis signa nostra apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter