utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620705

Charter 05620705
Charter Number: 05620705
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thoraldus Maucelot et Willelmus Mancelot dant Hugoni Hoppescort totum mariscum suum quod habuit iuxta aquam que vocatur Suyne in territorio de G [S]ciant presentes et futuri quod ego Thoraldus Maucelot et ego Willelmus Maucelot concessimus et dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Hugoni Hoppescort de Germethorp et heredibus suis vel suis assignatis totum mariscum nostrum quod habemus iuxta aquam que vocatur Suyne in territorio de Germethorp et iacet inter mariscum Willelmi le Paumer ex sut parte et predictam aquam de Suyne ex nort parte et extendit se versus west super Staynholmkric et versus est super mariscum Willelmi le Paumer cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis tenendum et habendum sibi et heredibus suis vel suis assignatis de nobis et heredibus nostris libere quiete hereditarie reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris unum obulum argenti ad festum sancti Petri ad vincula pro omnibus secularibus servitiis consuetudinibus et demandis Et nos vero et heredes nostri predictum mariscum cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis memorato Hugoni et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines inperpetuum pro predicto servitio warantizabimus defendemus et de omnibus adquietabimus In cuius rei testimonium huic scripto signa nostra apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter