utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620709

Charter Number: 05620709
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus Maucelot quieteclamat nobis omnia que in fundis terris pratis pasturis tenuit in territorio de Germet [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Radulfus Maucelot salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al omnia que in fundis predictis terris pratis pascuis libertatibus aisiamentis et in qualibuscumque tenementis de eodem conventu in territorio de Germethorp infra villam et extra et in quibuscumque aliis locis tenui ita scilicet quod ego Radulfus pro me et pro heredibus meis omni iuri et clamio quod aliquando in dictis tenementis habui vel inposterum ego vel heredes mei habere poterimus omni cavillatione et iuris remedio remotis renuntiavi Hanc autem concessionem et quiete clamationem ego Radulfus et heredes mei dicto conventui contra omnes homines warantizabimus Et ut hec mea concessio et quieta clamatio inperpetuum firma et stabilis perseveret presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter