utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620710

Charter
Charter Number: 05620710
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Mancelot dat nobis unum thoftum in villa de Germethorp et quatuor acras et dimidiam terre in Nortcroft et unam acram terre in Brunwalecroft [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Mancelot de Germethorp dedi concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio unum toftum in villa de Germethorp qui iacet inter toftum beate Marie Linc et toftum Radulfi filii Costi et quatuor acras et dimidiam terre arabilis in Northcroft inter terram Hugonis aucupis et viam Anne et unam acram terre arabilis in Brunwalecroft que iacet inter terram Osberti clerici et terram Iohannis filii Syward et septem percatas et dimidiam in latitudine cum tota longitudine sua in Saltecoteholm que fuerunt Ricardi Maucelot cum pertinentiis extendentes se iuxta Ludena et viam que pertinet ad predictum holmum cum libero introitu et exitu inter Salttecoteholm predicti conventus et Robertum filium Roberti Palmarii et unam acram prati super Hayedailes inter pratum fratrum de Kirkested et sellionem de Elkint cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus suis et asiamentis infra villam ipsam et extra Et ego Robertus predictus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum toftum et totam terram prenominatam cum pertinentiis prefato conventui contra omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter