utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620712

Charter
Charter Number: 05620712
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Maucelot dat nobis unum toftum in villa de G cum duabus acras terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Mancelot de Germethorp dedi concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio unum toftum in villa de Germethorp qui iacet inter toftum beate Marie Linc et toftum Radulfi filii Costi et unam acram terre arabilis in Northcroft inter terram Hugonis aucupis et viam Anne et unam acram terre arabilis in Brunwalecroft que iacet inter terram Osberti clerici et terram Iohannis filii Sywardi et septem percatas et dimidiam in latitudine cum tota longitudine sua in Saltcoteholm que fuerunt Ricardi Mancelot cum pertinentiis extendentes se iuxta Ludena et viam que pertinet ad predictum holmum cum libero introitu et exitu inter Sattecoteholm predicti conventus et Robertum filium Roberti Palmarii et unam acram prati super Haydayles inter pratum fratrum de Kirkestede et selliones de Elkint cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum toftum et totam terram predictam cum pertinentiis predicto conventui et contra omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter