utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620713

Charter 05620713
Charter Number: 05620713
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thoraldus Maucelot dat Thome filio Roberti Maucelot totam terram quam habuit in Houstcroft [S]ciant presentes et futuri quod ego Thoraldus Mancelot de Germethorp in legitima potestate mea constitutus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome filio Roberti Mancelot et heredibus suis vel cui assignare voluerit et quando totam terram quam habui in Houstcroft in territorio de Germethorp iacentem scilicet inter terram Willelmi Mancelot ex occidentali parte et terram prioris et conventus de Alvigh ex orientali et extendit se in longitudine versus austrum a Sandwat usque croftum Radulfi de Warvile persone eiusdem ville et dimidietatem unius sellionis iacentis inter terram Willelmi Maucelot ex una parte qui aliam partem predicti sellionis tenet et terram prioris et conventus de Al ex altera et extendit a predicto Haustcroft usque ad Kingistrete in longitudine tenendam et habendam dicto Thome Mancelot et heredibus suis vel cui assignare voluerit et quando totam terram predictam de me et heredibus meis libere quiete et hereditarie reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis duos denarios ad duos terminos statutos scilicet ad Pascha unum denarium [et] ad festum sancti Michaelis unum denarium pro omnibus servitiis consuetudinibus demandis et omnibus predicte terre spectantibus Ego vero Thoraldus predictus Maucelot et heredes mei totam predictam terram cum omnibus pertinentiis memorato Thome et heredibus suis et cui assignare voluerit et quando pro predicto servitio duorum denariorum contra omnes warantizabimus defendemus et inperpetuum adquietabimus In huius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter