utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620714

Charter
Charter Number: 05620714
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1217 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Roberti Maucelot dat et quiete clamat nobis totam terram quam h[ab]uit in Houstcroft in territorio de G [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Thomas filius Roberti Maucelot de Germethorp salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse et de me et heredibus meis quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam totam terram quam habui in Houstecroft cum fossatis circumadiacentibus et omnibus aliis pertinentiis suis in territorio de Germethorp quam terram habui de dono Thoraldi Mancelot que est de feodo predicti conventus iacentem inter terram domini de Cunigesholm ex occidentali parte et terram eiusdem conventus de Al ex orientali parte et extendit se in longum versus austrum a Sandwat usque ad croftum qui fuit Radulfi de Warvile et dimidietatem unius sellionis de eodem feodo iacentis inter terram domini de Cunigesholm et terram dicti conventus de Al et extendit se a predicto Austecroft usque ad viam que ducit ad saltecotes Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus predictam terram cum omnibus pertinentiis suis conventui et defendemus et de omnibus adquietabimus inperpetuum In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter