utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620715

Charter
Charter Number: 05620715
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus Maucelot Thomas Maucelot et ceteri quieteclamant nobis totum ius quod habuerunt in illo prato quod habuerunt de donis Thoraldi [O]mnibus Cristi fidelibus hanc cartam visuris vel audituris Radulfus Maucelot Thomas Mau Ricardus Mau Hugo Mau Iohannes Mau de Germethorp salutem in domino Noveritis nos mutuo assensu et concensu concessisse et hac presenti carta confirmasse et de nobis et de heredibus nostris inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habuimus vel quod habere poterimus in illa prata cum omnibus pertinentiis suis in pratis de Germethorp que habuimus de donis Thoraldi et Willelmi Maucelot videlicet totum pratum quod Thoraldus habuit in Haydayles inter pratum monachorum de Kirkested et pratum Willelmi filii Roberti Maucelot et buttat versus north super gaterume et versus suth super Sandwat et totum pratum quod Willelmus filius Roberti Maucelot eisdem dedit videlicet duas acras prati et decem et septem falles in longum et in latum duas percatas scilicet totum pratum quod habuit in Haydayles iacens inter pratum predicti conventus et pratum Ricardi Alycum et buttat versus suth super Sandwat et versus north super gaterume In huius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine roboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter