utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620716

Charter
Charter Number: 05620716
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Willelmi Bayus dat nobis medietatem unius fossate [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Willelmi Bayus de Germethorp salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuum elemosinam Deo et beate Marie et priori et conventui de Al totam medietatem unius fossate iacentis ex australi parte domus eiusdem conventus in Germethorp inter croftum meum et curtem suam In qua medietate continetur latitudo quatuor pedum ubique in tota longitudine a via regia usque ad viam que tendit versus ecclesiam Ego vero Willelmus et heredes mei warantizabimus in puram et perpetuam elemosinam predictam medietatem prefate fossate predictis priori et conventui contra omnes homines inperpetuum Et in huius rei testimonium presenti scripto sigilli mei apposui impressionem Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter