utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620717

Charter
Charter Number: 05620717
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis unum toftum in G cum fossato et ij selliones terre [S]ciant universi Cristi fideles quod ego Willelmus filius Willelmi Bayus de Germethorp dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in villa de Germethorp cum fossato et duos selliones iacentes inter terram meam et terram Rogeri filii Radulfi et extendunt in longitudine a fossato dicti tofti usque ad viam que dicitur Cunigesgate tenenda et habenda sibi libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis ab omni calumpnia et terrena exactione Et ego Willelmus filius Willelmi de Bayus de Germet et heredes mei dictum toftum cum fossato et duos selliones cum pertinentiis prenominato conventui de Alvigham sicut puram et perpetuam elemosinam warantizabimus adquietabimus et defendemus contra omnes homines et feminas de omnibus rebus sicut predictum est inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter