utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620718

Charter
Charter Number: 05620718
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis illum toftum et croftum qui iacet inter toftum Mathei clerici et Sandwad et croftum qui vocatur Brunwalcroft et j salinam [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus Bayus de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam illum toftum et croftum in territorio de Germethorp qui iacet inter toftum Mathei clerici et Sandwat cum omnibus pertinentiis suis et asiamentis Et preterea unum croftum qui vocatur Brunwalcroft cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis ita ut prefatos croftos et toftum includant ad libitum suum si voluerint Preterea dedi eis in puram elemosinam unam salinam que vocatur Hardscin cum sabulonario suo et omnibus aliis pertinentiis suis et aisiamentis tenenda et habenda libere et quiete sine omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut aliqua elemosinam liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Willelmus prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui de Al predictam terram cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis et defendemus et adquietabimus eam de omnibus servitiis et omnibus rebus erga omnes homines sicut puram et specialem elemosinam nostram in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter