utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620719

Charter
Charter Number: 05620719
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis medietatem prati sui iacentis in Neucroft [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Willelmi Bayus de Germethorp salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam medietatem prati mei iacentis in Neucroft in territorio de Germethorp inter pratum monachorum de Parco Lude et pratum eiusdem conventus videlicet illam medietatem que iacet propinquior prato eiusdem conventus de Al cuius capud occidentale buttat super pratum Willelmi de Kima et capud orientale super pratum Hugonis filii Arnaldi tenendum et habendum libere et quiete predicto conventui cum libero introitu et exitu et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis sine ullo retenemento in puram et perpetuam elemosinam Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus de omnibus rebus demandis et calumpniis que forte accidere poterunt in futurum predictum pratum predicto conventui contra omnes homines mares et feminas inperpetuum Et ad maiorem cautelam ne hec mea donatio in aliquo inposterum possit infirmari pro me et pro heredibus meis in manu fratris Gileberti Wag coram testibus subscriptis affidavi et insuper presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter