utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620720

Charter
Charter Number: 05620720
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis tres selliones terre arabilis et fossatum iacens inter eos selliones et unum toftum [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Willelmi de Bayus salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al tres selliones terre arabilis in territorio de Germethorp iacentes inter terram meam et terram Rogeri filii Radulfi quorum capita orientalia buttant super viam que ducit ad ecclesiam et capita occidentalia super Cunigesgate et fossatum iacens inter dictos tres selliones et terram dicti Rogeri cum emendis fossati iacentibus versus terram dicti Rogeri et unum toftum qui iacet in occidentali capite predictorum sellionum ad habenda et tenenda cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina dari potest pro Deo viris religiosis liberius et quietius Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus defendemus predictos tres selliones cum fossato et cum tofto prefato et cum omnibus pertinentiis suis conventui et de omnibus rebus calumpniis et demandis adquietabimus erga dominum regem et erga omnes homines et feminas inperpetuum Et in huius rei testimonium presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter