utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620721

Charter
Charter Number: 05620721
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi Bayus dat nobis et confirmat tres selliones terre cum fossato et tofto et quatuor acras prati et medietatem unius fossate [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Willelmi Bayus salutem Noveritis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al tres selliones terre arabilis in territorio de Germethorp iacentes propinquius terre Rogeri filii Radulfi versus aquilonem quorum capita orientalia abuttat super viam que ducit ad ecclesiam et capita occidentalia super Cunigesgate et fossatum iacens inter dictos tres selliones et terram dicti Rogeri cum emendis fossati iacentibus versus terram dicti Rogeri et unum toftum quod iacet in occidentali capite predictorum sellionum et quatuor acras prati iacentes in Neucroft in territorio de Germethorp inter pratum monachorum de Parco Lude et pratum dicti conventus de Al videlicet illas quatuor acras prati que propinquius iacent prato eiusdem conventus de Al quarum capita occidentalia buttant super pratum Willelmi de Kyma et capita orientalia super pratum Hugonis filii Arnaldi et totam medietatem unius fossate iacentis ex australi parte domus dicti conventus in qua medietate continetur latitudo quatuor pedum usque in tota longitudine sua a via regia usque ad viam que ducit ad ecclesiam ad habenda et tenenda cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius viris religiosis dari potest Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus defendemus omnes predictas terras cum predictis tofto et fossato et cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui et de rebus omnibus calumpniis et demandis erga dominum regem et dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hanc autem donationem concessionem et confirmationem fideliter tenere pro me et heredibus meis affidavi et insuper huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter