utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620722

Charter
Charter Number: 05620722
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes confirmat nobis omnes terras prata pascua et fossata cum tofto que habemus de dono Willelmi Bayus [U]niversis Cristi fidelibus Iohannes filius Willelmi Bayus de Germethorp salutem Noveritis me concessisse et presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al omnes terras prata pascua et fossata cum tofto et omnibus pertinentiis suis que habent vel habere potuerunt de dono Willelmi Bayus fratris mei sicut carte eius testantur quas inde habent Et ego dictus Iohannes et heredes mei warantizabimus defendemus omnes predictas terras cum dictis tofto et fossatis et cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui et de omnibus calumpniis et demandis erga dominum regem et dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hanc concessionem et confirmationem fideliter tenere pro me et heredibus meis affidavi et insuper huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter