utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620723

Charter Number: 05620723
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Baldricus de Germethorp vendit nobis situm cuiusdam saline cum tota terra eidem adiacente [N]otum sit cunctis Cristi fidelibus quod ego Baldricus de Germethorp consensu et concessione filiorum meorum et heredum vendidi cenobio sancte Marie de Alvigh situm cuiusdam saline cum tota terra eidem adiacente et pertinente in perpetuam elemosinam possidendam libere et quiete ab omni terreno servitio pro viginti solidis quos fratres de Al mihi dederunt Salina vero prefata et terra ei pertinens est inter salinam fratrum de Al et salinam Siwardi filii Edrici Ego autem Baldricus et filii mei videlicet Radulfus Petrus et Willelmus Ricardus Robertus et Petrus warantizabimus et adquietabimus predictum tenementum prenominato cenobio erga omnes homines fide nostra interposita de omni servitio et exactione Et hos fideiussores dedimus fide super eorum interposita scilicet Edricum et alios Huius itaque venditionis et concessionis sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter